- APOSTOLATUS
- APOSTOLATUSGraece Α᾿ποςτολὴ, titulus honoris Episcopis olim tributus. Epistola Vitalis et Constantii ad Capreolum Episcopum Carthagin. Ideoque provoluti genibus exoramus humiles servi tui sanctum Apostolatum vestrum, ut informetis parvitatem nostram etc. Sidonius l. 6. Ep. 4. ad Lupum Episc. Trecens. Praeter officium, qucd ---- eminenti Apostolatui tuo sine fine debetur. Et Ep. 7. ad Fontelum Episc. Vaesion. Ego quoque ad Apostolatus tui notitiam ---- accedo. Atque ita passim apud Hadrianum Pontif. Ep. 92. Ruricium l. 1. Ep. 14. et l. 2. Ep. 8. 49. 50. 57. Ennodium l. 5. Ep. 17. Avitum Ep. 10. 23. 37. 59. Fortunatum Ep. ad Euphron. Turonensem Episcopum l. 3. Poemat. Ep. 44. et 45. Histor. Francor. Tom. l. p. 874. etc. Olim enim Episcopi universim omnes Apostolici, vel simpliciter, vel adiunctâ Episcopi, Viri aut aliâ voce, dicti sunt, tamquam Apostolorum successores et vicarii quisque in dicecesi sua. Unde Forrunatus ad Gregorium Epilcop. Turonens. scribens, ipsum Dominum Apostolicum vocat, in Prologo ad Vitam S. Martini ad l. 1. Poem. ut et Euphronium Episcop. Turonens. l. 3. et Nicetium Trevirens. côdem l. Poem. 10. Ita apud Marculfum passim legimus: Ille Rex viris Apostolicis patribus nostris: Apostolico illi Episcopo; aliosque quamplutimos. Atque hinc Apostolica sedes Episcopalis quaecumque appellata est. Marculfus idem l. 1. Form. 6. Domino Sancto Apostolicae sedis dignitate colendo illi Episcopo. vide quoque Sidonium Apollin l. 6. Ep. 1. ad Lupum Trec. etc. Verum sicut Papae appellatio, quae similiter Episcopis omnibus primitus communis fuit, sequiori aevô soli Pontsici Romano adscripta legitur; ita Apostolici elegium idem sibi soli procedente tempore vindicare coepit. Vide Casaubon. Exercitat. XIV. in Baron §. 4. ann. 32. num. 5. unde factum, ut et Apostolatus appellatio tandem ad solam Paparum dignitatem fuerit restricta. Paulus Warnefridus de Gestis Longobard. l. 4.c . 30. B. Gregorius --- migravit ad Christum --- cuius in locum ad Apostolatus officium Sabinianus est ordinatus. Bernardus Ep. 38. Eugenii Apostolatus excusat me. Et inde pro titulo honorario usurpata vox: Honorius Imperator in Rescripto ad Bomfacium I. Pontificem Romanum. Petimus, uti quottidianis orationibus Apostolatus tuus studium ac votum tuum --- dignetur impendere. Ioh. Sarisber. ad Alexandrum Pontif. Ep. 110. Cum ergo Apostolatur vestri culmen nequeamus pro toto visitare, etc. Similiter Apostolica Sedes de sola Pontificia dici coepit, etc. Vide quoque Car. du Fresne Gollsar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.